- PRIVATA Ratio
- PRIVATA RatioGraece Ι῎διος λόγος, eleganter dicitur pro Rationali rei privatae. Quemadmodum Ratio patrimonii in vetere saxo, pro patrimonii Rationali: SUPERPOSITO. MEDICORUM. ET. RATONE. PATRIMONII. i. e. qui ratio fuit patrimonii, ut ex Consule, qui Consul tuit. Sic Curam Praetorii dicebant, et Curam Palatii, pro Curatore Praetorii Palatiique. Ita ergo Privata Ratio, Graece διος λόγος Straboni, pro Λογιςτὴς, qui Dispensator rationis privatae appellatur, in vet. Inscr. Privatarum rerum Procurator, apud Spartian. in Seu. c. 12. Quod officium iam ab Aagusti temporibus cum fuerit cognitum, fallitur Spartianus, eius auctorem Severum asserens. Sed eôdem is errore Rerum privatarum procurationem, sub hoc Imperatore primum constitutam fuisse scribit, quae longe ante eum exstitit, quô Cursus publici institutionem Hadriano tribuit, quam certum est ad Augustum ipsum referri debere. Certe Imperatoris Procurater, iam Augusti aevô occurrit, Graecis Ι῎διος λόγος τοῦ Α῎ρχοντος: et Procuratoris patrimonii, meminit Lamprid. in commodo, c. 4. et antiqui lapides saepius, quod tamen posterius diversum quid sonare videtur. Vide infra. Officium eius quod attinet, Strabo l. 15. munus Ι᾿δίου λόγου hoc fuisse narrat, ἐξετάζειν τὰ ἀδέσποτα καὶ τὰ εις Καίσαρα πίπτειν ὀφείλοντα, curare, ut bona caduca et vacantia Fisco Caesaris adnecterentur. Nec aliud officium eius, qui Procurator rei private dictus est, etiam posteriorum Imperatorum aevô. Cassiodorus in Formula Comitis Rerum priv. (sic enim tum dictus is Procurator) Canonicarios dirigis possessores, admones, et cum aliis Iudicibus non modica iura partiris. Caduca bona non sinis esse vacantia: ita quod usurpatio patuit invadere, tu fiscum nostrum facis iustis compendiis obtinere. Vide tit. Cod. Theod. de bonis vacantibus et de incorporatione. Habuit autem Procurator hic sub se Rationales et Magistros rei privatae, qui in singulis provinciis rem Principis privatam curabant. Unde Rationalis Aegypti, Rationalis Africae, et reliqui Provinciarum Rationales, suberant Comiti et Magistro rerum privatarum: isque etiam privati Principis Aerarii administrationem gerebat. Vide Iac. Cuiacium in Paratitlis et Casaubon. atque Salmas. Not. ad Spartian. loc. cit. ut et supra; ubi de Largitionibus privatis, seu privato Aerario: quod non tantum in auro argentoque, gemmis et vestibus, ac reliquis mobilibus consistebat: sed etiam in domibus palatiisque, praediis ac possessionibus, rebusque soli, uti docet idem ad Lamprid. in Diadumeno, c. 4. Idem Privatae Procurator: subintellige Rei, in vetere Inscr. Ε᾿πίτροπος Πρειβάτης etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.